Arcana Coelestia (Potts) n. 5144

Previous Number Next Number See English 

5144. `Et ecce tria canistra': quod significet voluntariorum successiva, constat ex significatione `trium' quod sint completum et continuum usque ad finem, de qua n. 2788, 4495, 5114, 5122, ita successivum; et ex significatione `canistrorum' quod sint voluntaria; quod `canistra' sint voluntaria, est quia sunt vasa continentia ciborum et quia `cibi' significant bona caelestia et spiritualia, et haec sunt voluntatis; omne enim bonum pertinet ad voluntatem, et omne verum ad intellectum; ut primum {1} aliquid ex voluntate procedit, percipitur ut bonum: in praecedentibus actum est de sensuali parti intellectuali subjecto quod repraesentatum est per `pincernam'; hic nunc agitur de sensuali parti voluntariae subjecto' quod repraesentatur per `pistorem', videatur {2} n. 5077, 5078, 5082; [2] intellectualium successivum seu continuum repraesentatum est per `vitem, ejus tres propagines, flores, botros, uvas', et tandem verum quod intellectualis per `scyphum', n. 5120; voluntariorum autem successivum repraesentatur per `tria canistra super capite, in quorum supremo ab omni cibo Pharaonis, opere pistoris': per voluntariorum successivum intelligitur successivum ab intimis apud hominem usque ad extimum ejus, in quo est sensuale; sunt enim gradus quasi scalae ab intimis ad extima, n. 5114, in intimum influit bonum a Domino, et hoc per rationale in naturale interius, et inde in naturale exterius seu sensuale, distincte quasi per gradus scalae et in quovis gradu qualificatur secundum receptionem; sed quomodo ulterius cum hoc influxu et ejus successivo se habet, in sequentibus dicetur. [3] `Canistra' seu corbes significant voluntaria, quatenus ibi sunt bona, etiam alibi in Verbo; ut apud Jeremiam,

Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duo corbes ficuum, constituti coram templo Jehovae;... in uno corbe ficus bonae valde, sicut ficus primitias ferentium; at in altero corbe ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia, xxiv 1-3;

hic corbis alia voce in lingua originali significans voluntarium in naturali, `ficus quae in (o)uno corbe' sunt bona naturalia, quae autem in altero sunt {3} mala naturalia: apud Mosen,

Cum veneris in terram, quam Jehovah Deus tuus daturus tibi,... sumes de primitiis omnis fructus terrae, quas adduces de terra tua,... et pones in calatho, et ibis ad locum quem elegerit Jehovah;... tunc accipiet sacerdos calathum e manu tua {4}, et statuet illum ante altare Jehovae Dei tui, Deut. xxvi 1-4;

`calathus' etiam alia voce significans voluntarium novum in parte intellectuali; `primitiae fructus terrae' sunt bona quae inde: [5] apud eundem,

Ad sanctificandum Aharonem et filios ejus, acciperet Moses panem azymorum et placentas azymorum mixtas oleo, et lagana azymorum, uncta oleo, similam triticorum faceret ea; et poneret ea super canistro uno, et appropinquare faciet {5} ea in canistro. Comedet Aharon et filii ejus carnem arietis et panem in canistro ad ostium tentorii conventus, Exod. xxix 2, 3, 32;

`canistrum' ibi eadem voce qua canistrum in hoc capite significans voluntarium, in quo bona quae significantur per `panem, placentas, oleum, lagana, similam, (o)tritica'; per voluntarium intelligitur continens, nam bona a Domino influunt in formas interiores hominis, sicut in sua vasa, quae (o)formae si dispositae sint {6} ad receptionem, sunt `canistra' in quibus illa bona: [6] apud eundem,

Cum inauguraretur Naziraeus, accipiet canistrum azymorum ex similagine, placentas mixtas oleo, ac lagana azymorum uncta oleo, cum minhah eorum et libaminibus eorum;... arietem etiam faciet sacrificium pacificorum Jehovae, praeter canistrum azymorum;... et accipiet sacerdos armum coctum de ariete, et placentam unam azymam e canistro, et laganum azymi unum, et dabit super manum Naziraei,... et agitabit ea agitatione coram Jehovah, Num. vi 15, 17, 19 [20];

ibi etiam `canistrum' pro voluntario ut continente; `placentae, lagana, oleum, minhah, armus coctus de ariete' sunt bona caelestia quae repraesentabantur; `Naziraeus' enim repraesentabat caelestem hominem, n. 3301. [7] Eo tempore {7} similia quae ad cultum, portabantur in canistris seu calathis, sicut etiam haedus caprarum a Gideone quem eduxit ad angelum sub quercu, Jud. vi 19; et hoc ex causa quia `canistra et calathi' repraesentabant continentia, et quae in illis erant, contenta.

@1 i enim$ @2 i supra$ @3 n. 217, 5113, et in opposito sensu$ @4 ejus AI$ @5 appropinquaret I, appropinquabit A: see no. 9986$ @6 sunt$ @7 Tunc temporis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church