5159. `Et factum in die tertio': quod significet in ultimo, constat ex significatione `diei tertii' quod sit status ultimum, `dies' enim est status, n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, et `tertius' est completum, ita ultimum, n. 1825, 2788, 4495; per status ultimum intelligitur cum prior status desinit, et novus incohat; novus status apud hominem qui regeneratur, incohat cum vertitur ordo, quod tunc fit quando interiora dominium accipiunt super exteriora, et exteriora servire interioribus incipiunt, tam quoad intellectualia quam quoad voluntaria; hoc apud illos qui regenerantur, appercipitur ex eo quod aliquid intus dissuadeat ne sensuales jucunditates et voluptates corporeae aut terrestres regnent et in suas partes ad confirmandum trahant intellectualia; cum hoc fit, est status prior in suo ultimo et status novus in suo primo; tale significatur per `in die tertio'. 2 Apud unumquemvis hominem, sive regeneratur sive non regeneratur, existunt status mutationes et quoque inversiones, sed aliter apud illos qui regenerantur et aliter apud illos qui non regenerantur; apud illos qui non regenerantur, fiunt mutationes seu inversiones illae ex causis in Corpore et propter causas in vita civili; causae in corpore sunt cupiditates quae aetate accedunt et aetate decedunt, tum reflexiones super sanitatem corporis et vitam in mundo longaevam; causae in vita civili sunt refraenationes cupiditatum apparentes extremae, imprimis ad captandum famam ut videatur sapiens et amans justi et boni, sed propter finem aucupandi honores et lucra: at apud illos qui regenerantur, fiunt mutationes {1}aut inversiones illae propter causas spirituales quae procedunt ex ipso bono et justo, quibus cum homo 3 incipit affici, tunc in fine prioris status est, et in principio novi. Sed pauci scire possunt quomodo cum his se habet, quapropter illustrandum exemplo: qui non regenerari se patitur, is amat illa quae corporis sunt propter corpus, non autem propter alium finem;
et quoque mundum propter mundum; non altius vadit, quia illa quae altiora seu {2} interiora sunt, corde negat; at qui regeneratur, is quoque amat illa quae corporis sunt, ut et quae mundi. sunt pariter, sed propter finem altiorem seu interiorem, amat {3} enim illa quae corporis sunt, propter finem ut mens sana sit in corpore sano, et amat mentem suam et ejus sanitatem propter finem adhuc interiorem, ut nempe sapiat bonum et intelligat verum; amat etiam illa quae mundi sunt pariter ac alii, sed propter finem ut per mundum, ejus opes, possessiones, honores, sit in mediis exercendi bonum et verum ac justum et aequum; ab hoc exemplo 4 sciri potest qualis unus et qualis alter, et quod in externa forma similes appareant, sed quod in interna prorsus dissimiles sint; ex his etiam constare potest quaenam et quales causae sunt, quae faciunt (t)status mutationes et inversiones apud illos qui non regenerantur et apud illos qui regenerantur; et inde quoque sciri potest quod apud regeneratos interiora dominentur super exteriora, at apud non regeneratos exteriora super interiora; fines qui apud hominem, sunt qui dominantur, nam fines sibi subordinant et subjiciunt omnia quae in homine; ipsissima ejus vita non aliunde est quam ex fine quia finis est semper ejus amor. @1 seu $ @2 i quae$ @3 nempe$