Arcana Coelestia (Potts) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Quamdiu homo spiritualis est, procedit dominium ejus ab externo homine ad internum, sicut hic dicitur 'dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans quod reptat super terra'; cum autem fit caelestis et ex amore bonum agit, tunc dominium procedit ab interno homine ad externum, sicut Dominus describit Se Ipsum, et sic simul hominem caelestem qui similitudo Ipsius, apud Davidem, Dominari fecisti Illum in opera manuum Tuarum, omnia posuisti sub pedes Illius, gregem et armenta omnia, et quoque bestias agrorum, avem caelorum, et pisces maris, transeuntem semitas marium [Ps. viii 7,8,9; A.V. 6,7,8];

hic ideo primum dicuntur bestiae, dein avis, tum pisces maris, quia homo caelestis ab amore qui est voluntatis procedit, aliter ac apud spiritualem hominem, apud quem praecedunt pisces et aves, quae sunt intellectus qui est fidei, et sequuntur bestiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church