5201. `Et pascebant in ulva': quod significet instructionem, constat ex significatione `pascere' quod sit instrui, de qua sequitur; et ex significatione `ulvae' seu graminis majusculi quod prope fluvios, quod sint scientifica quae naturalis hominis; quod `gramen' seu `herba' sint scientifica, ex Verbo liquet; `pascere' itaque `in ulva' est instrui in scientificis, et per scientifica de veris et bonis; scientifica enim sunt media et sunt quasi specula in quibus imago interiorum se sistit, et in hac imagine sicut iterum in speculo se sistunt et repraesentant vera et bona fidei, proinde illa quae sunt caeli ac spiritualia vocantur; sed haec imago quia interior, non aliis apparet quam qui in fide ex charitate sunt; {1}hoc in genuino sensu significatur per `pascere in ulva'. [2] Quod `pascere' sit instrui, patet ab illis locis in Verbo ubi legitur, ut apud Esaiam, Tum dabit pluviam seminis tui, quo conseris terram; et panem proventus terrae, et erit pingue et opulentum; pascent pecora tua die illo prato lato, xxx 23;
`pecora' pro illis qui in bono et vero sunt, `pascere prato lato' pro instrui abunde: [3] apud eundem, Dedi Te in foedus populi ad restituendum terram, ad {2}partiendum hereditates devastatas; ad dicendum vinctis, Exite; eis qui in tenebris, Revelamini; super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum, xlix 8, 9;
ibi de Adventu Domini; `super viis pascere' pro instrui in veris; quod `viae' sint vera, videatur n. 627, 2333; `pascuum' pro ipsa instructione: apud Jeremiam, Vae pastoribus perdentibus et dispergentibus gregem pascui Mei;. . . propterea dixit Jehovah Deus Israelis contra pastores pascentes populum Meum, xxiii 1, 2;
`pastores' pro illis qui instruunt, et `grex' pro illis qui instruuntur, n. 343, 3795, ita `pascere' pro instruere; [4] quia sollemne factum docentes vocare `pastores', et discentes `gregem', ideo {3}quoque inter formulas loquendi receptum est dicere pascere, cum sermo est de praedicatione, seu de instructione ex doctrina aut Verbo; sed hoc fit comparative, non autem significative sicut in Verbo; quod `pascere' in Verbo dicatur significative, est causa quia cum sermo est in caelo de instructione et de doctrina ex Verbo, tunc in mundo spirituum, ubi spiritualia apparent naturaliter, repraesentantur ad visum prata virentia graminibus, herbis, floribus, et quoque greges ibi, et hoc cum omni varietate secundum quale sermonis in caelo de instructione et doctrina: [5] apud eundem, Reducam Israelem ad habitaculum illius ut pascat in Carmele et Bashane, ac in monte Ephraimi, et Gileade saturetur anima illius, l 19;
`pascere in Carmele et Bashane' pro instrui in bonis fidei et charitatis: apud eundem, Exivit e filia Zionis omnis honor illius; facti sunt principes illius sicut cervi, non invenerunt pascuum, Thren. 1, 6: apud Ezechielem, In pascuo bono pascam eos, et in montibus celsitudinis Israelis erit caula eorum; et cubabunt in caula bona, et pascuum pingue depascent super montibus Israelis, xxxiv 14:
[6] apud Hosheam, Nunc pascet eos Jehovah sicut ovem in latitudine, iv 16; `pascere in latitudine' pro instruere in veris; quod `latitudo' sit verum, videatur n. 1613, 3433, 3434, 4482: apud Micham, Tu Bethlehem Ephrataea, . . . ex te Mihi exibit qui erit Dominator in Israele, . . . stabit et pascet in robore Jehovae, v 1, 3 [A.V. 2, 4]:
apud eundem, Pasce populum tuum virga tua, gregem hereditatis tuae habitantem solum, . . . pascant Bashane et Gileade juxta dies saeculi, vii 14:
apud Zephaniam, Reliquiae Israelis . . . pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 13:
[7] apud Davidem, Jehovah Pastor meus, . . . in pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum deducet me, Ps. xxiii 1, 2:
apud eundem, Ipse fecit nos, et non nos; populum Suum, et gregem pascui Sui, {4}ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius, Ps. c 3: in Apocalypsi, Agnus qui in medio throni, pascet eos, et ducet ad vivos fontes aquarum, vii 17:
apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur et pascuum inveniet, x 9:
apud eundem, Jesus dixit ad Petrum, Pasce agnos Meos; et secundo. . . Pasce oves Meas; et tertio. . . Pasce oves Meas, xxi 15-17. @1 A d this, but has in m, partly illegible, ut vero speculum hoc, in quo illa quae caeli sunt se sistant videnda, fiat, necessum est ut continua receptio veri sit ex affectione, ex veris enim (about six words illegible) quasi modificationem habent, lux enim caelestis in illa influit, et inibi modificatur, ac simul tunc illustrat scientifica, et convocat ad se quae favent, et rejicit quae non favent, haec mittit in umbras et illa trahit in lucem; ita actualiter fit, tametsi nihil eorum apparet homini. $ @2 dividendum$ @3 etiam$ @4 Sch has here (vel juxta Keri) = (or according to the margin of Hebrew Massoretic Text). This A I omit, but T restores. Two alternative readings of the same text are thus given here.$