5205. `Et steterunt juxta vaccas super ripa fluvii': quod significet quod in terminis ubi vera, constat ex significatione `stare juxta {1} super ripa fluvii' quod sit in terminis; quod `fluvius' sit terminus, videatur n. 5196, 5197; et ex significatione `vaccarum' quod sint vera naturalis, de qua supra n. 5198. Quomodo cum his se habet, nempe quod falsa steterint in terminis ubi vera, ex sequentibus patebit, in specie ubi explicandum venit quid in sensu interno significatur per `septem annorum famem in terra Aegypti', quae praedicta et significata fuit per `septem vaccas malas aspectu et graciles carne', tum per `septem aristas graciles et exustas euro'. @1 i et$