5207. `Septem vaccas pulchras aspectu et pingues': quod significet vera naturalis quae fidei et charitatis, constat a significatione `vaccarum' quod sint vera naturalis, de qua supra n. 5198; ex significatione `pulchrarum aspectu' quod sint quae fidei, de qua n. 5199; et ex significatione `pinguium' quod sint quae charitatis, de qua n. 5200. Quod ipsam rem attinet, quod nempe vera exterminata sint e naturali per falsa in terminis, sciendum quod hoc fiat in principio in omni regeneratione, vera enim quae principio insinuantur apud hominem, sunt quidem in se vera, sed non sunt vera apud illum priusquam illis adjunctum est bonum; bonum adjunctum facit quod vera sint vera, bonum {1} est essentiale, et vera sunt ejus formalia, quapropter in principio prope vera sunt falsa, seu in terminis ubi vera, etiam sunt falsa; [2] sed sicut bonum conjungitur veris ita aufugiunt falsa; hoc quoque actualiter se ita habet in altera vita, ibi sphaera falsi applicat se veris secundum influxum boni in vera, cum parum boni influit, sphaera falsi prope est, cum plus boni influit, sphaera falsi removet se, et cum bonum prorsus adjunctum est veris tunc sphaera falsi quoque prorsus dissipatur; cum sphaera falsi prope adest, ut fit in principio, prout dictum, tunc quasi exterminantur vera, sed reconduntur interea in interiore et ibi implentur bono, ac inde successive remittuntur; haec sunt quae per `septem vaccas et septem aristas', et in sequentibus per `septem annos abundantiae annonae et per septem annos famis' significantur. Sed qui nihil scit de regeneratione, et qui nihil de statu interno hominis, illa non capit. @1 i enim$