Arcana Coelestia (Potts) n. 5275

Previous Number Next Number See English 

5275. `Ecce septem anni veniunt': quod significet status providentiae, constat ex significatione `annorum' quod sint status, de qua n. 487, 488, 493, 893; et ex significatione `venire' quod sit providentiae, venire enim ac fieri, cum praedicatur de Divino seu de eo quod Deus facit, est id quod evenit ex providentia, {1}proinde est providentiae; quod id quod Deus facit, sit providentia, videatur supra n. 5264, 5273. De septem annis abundantiae annonae et septem annis famis agitur in sequentibus, et ibi per `annos' significantur status, per `annos abundantiae annonae' status multiplicationis veri in naturali, et per `annos famis' status defectus et privationis veri in naturali; in genere per `septem annos abundantiae annonae et septem annos famis in terra Aegypti' in sensu interno describuntur status reformationis et regenerationis hominis, et in sensu supremo status glorificationis Humani Domini; ut illa repraesentarentur, evenerunt talia in terra Aegypti; quod ibi, erat quia per `terram Aegypti' et per `Pharaonem' in sensu interno intelligitur naturale, de cujus glorificatione in Domino ibi agitur. [2] Sciendum quod illa quae eo tempore fiebant et in Verbo descripta sunt, repraesentativa fuerint {2}Ipsius Domini, Humani Ipsius glorificationis, et in sensu repraesentativo Ipsius regni, consequenter Ecclesiae in communi et Ecclesiae in singulari, ita regenerationis hominis, nam per regenerationem fit homo Ecclesia in singulari; quod repraesentativa talium essent quae eo tempore fiebant, erat imprimis propter Verbum ut hoc conscriberetur, et sic Verbum contineret talia quae repraesentarent Divina, caelestia et spiritualia in continua serie, et ita inserviret non solum homini Ecclesiae sed etiam angelis in caelo; angeli enim inde Divina percipiunt, et sic afficiuntur sanctis quae communicantur homini qui ex affectione legit Verbum, unde (e)ei quoque sanctum; haec causa est quod talia evenerint in terra Aegypti. @1 hoc est,$ @2 i in supremo sensu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church