5278. `Et oblivioni dabitur omnis abundantia annonae in terra Aegypti': quod significet remotionem veri et privationem ejus apparentem in utroque naturali, constat ex significatione oblivisci seu `oblivioni dari' quod sit remotio et inde privatio apparens; ex significatione `abundantiae annonae' quod sit multiplicatio veri seu multiplicatum verum, de qua mox supra n. 5276; et ex significatione 'terrae Aegypti' quod sit mens naturalis seu naturale hominis, hic utrumque, ut mox supra n. 5276. [2] Quod oblivisci seu `oblivioni dari' sit remotio et privatio apparens, est quia ita se habet cum memoria et inde cogitatione; illa de quibus homo cogitat, sunt immediate sub ejus intuitu, et quae ei rei affinia sunt, se sistunt ordine circum, usque ad non affinia quae sunt remotissima, et tunc in oblivione; quae opposita sunt, inde separantur, et pendent deorsum, et se sistunt subter, et aequilibrant illa quae supra sunt; ordinatio haec fit per bonum quod influit; ita se habet cum omni cogitatione hominis; quod ita se habeat, ex cogitationibus in altera vita apparet, cogitationes enim ibi in luce caeli solent quandoque visibiles sisti, et tunc apparet talis earum dispositionis forma; inde constare potest quod `oblivisci' in sensu interno non aliud sit quam remotio, et privatio apparens.