Arcana Coelestia (Potts) n. 5285

Previous Number Next Number See English 

5285. Vers. 33-36. Et nunc videat Pharaoh virum intelligentem et sapientem, et constituat illum super terram Aegypti Faciat Pharaoh, et praeficiat praefectos super terram, et quintet terram Aegypti in septem annis abundantiae annonae. Et congregent omnem cibum annorum bonorum venientium illorum, et congerant frumentum sub manum Pharaonis, cibum in urbibus, et custodiant. Et sit cibus ad depositum terrae, ad septem annos famis, qui erunt in terra Aegypti, et non exscindetur terra in fame. `Et nunc videat Pharaoh' significat prospectionem naturalis: `virum intelligentem et sapientem' significat de influente vero et bono: `et constituat illum super terram Aegypti' significat quae ordinabunt in mente naturali omnia: `faciat Pharaoh' significat ulteriorem prospectionem: `et praeficiat praefectos super terram' significat ordinationem communium in naturali: `et quintet terram Aegypti' significat quae conservanda et dein recondenda: `in septem annis abundantiae annonae' significat quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis: `et congregent omnem cibum' significat omnia quae usus: `annorum bonorum venientium illorum' significat quae haurienda temporibus illis: `et congerant frumentum' significat omne bonum veri simul: `sub manum Pharaonis' significat ad necessitatem et inde dispositionem in naturali: `cibum in urbibus' significat talia in {1}interioribus mentis naturalis: `et custodiant' significat ibi recondenda: `et sit cibus ad depositum terrae' significat quod ibi ad omnem usum naturalis: `ad septem annos famis' significat secundum necessitatem in defectibus: `qui erunt in terra Aegypti' significat qui in naturali: `et non exscindetur terra in fame' significat ne pereat homo. @1 temporibus I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church