Arcana Coelestia (Potts) n. 5292

Previous Number Next Number See English 

5292. `In septem annis abundantiae annonae': quod significet quae insinuata sunt illis temporibus cum multiplicata vera cum bonis, constat ex significatione `annorum' quod sint status, et inde quoque tempora, de qua sequitur; et ex significatione `abundantiae annonae' quod sit multiplicatio veri, seu multiplicatum verum, de qua supra n. 5276, 5278, 5280; hic itaque multiplicata vera cum bonis, quia vera non sunt aliquid nisi cum bonis, et vera non reconduntur in interiore homine, {1}de qua re mox supra n. 5291, nisi quae conjuncta bonis. Quod `anni' significent non solum status sed etiam tempora, est quia `anni' in sensu interno significant integros status, hoc est, integras periodos a status principio ad finem; hae periodi non aliter exprimi possunt quam per tempora, nec aliter capi ab illis qui in tempore sunt quam sicut tempora; quod anni et dies sint et status et tempora, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893, 2906. @1 after conjuncta bonis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church