5303. Vers. 37-40. Et bonum fuit {1}verbum in oculis Pharaonis, et in oculis omnium servorum illius. Et dixit Pharaoh ad servos suos, Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei? Et dixit Pharaoh ad Josephum, Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc, nemo intelligens et sapiens sicut tu. Tu eris super domo mea, et super ore tuo osculabitur omnis populus meus, tantum solio magnus ero prae te. `Et bonum fuit verbum in oculis Pharaonis' significat complacentiam naturalis: `et in oculis omnium servorum illius' significat complacentiam omnibus in naturali: `et dixit Pharaoh ad servos suos' significat perceptionem naturalis cum omnibus ibi: `Num inveniemus sicut hunc virum, in quo spiritus Dei?' significat de influxu veri in quo bonum ab interiore, ita caeleste spiritualis: `et dixit Pharaoh ad Josephum' significat perceptionem naturalis e caelesti spiritualis: `Postquam cognoscere fecit Deus tibimet omne hoc' significat quia Praevidentia et Providentia illi: `nemo intelligens et sapiens sicut tu' significat quod inde solum verum et bonum: `tu eris super domo mea' significat quod ei mens naturalis subordinata et submissa erit: `et super ore tuo osculabitur omnis populus meus' significat quod omne ibi sub oboedientia illius erit: `tantum solio magnus ero prae te' significat quod apparebit usque sicut e naturali, quia a caelesti spiritualis per illud. @1 A here o verbum$