5311. `Tu eris super domo mea': quod significet quod ei mens naturalis subordinata et submissa erit, constat ex significatione `domus' quod sit mens, de qua n. 3538, 4973, 5023, hic mens naturalis, quia dicitur `domus mea' a Pharaone per quem repraesentatur naturale; quod subordinata et submissa erit, significatur per quod `erit super illa'; qui super alicujus domo est, reipsa dominatur, et omnes qui ibi, subordinati et submissi sunt, domino domus usque retinente nomen et dignitatem quoad apparentiam.