Arcana Coelestia (Potts) n. 5332

Previous Number Next Number See English 

5332. `Et dedit ei Asenath filiam Potipherae sacerdotis On in mulierem': quod significet quale conjugii veri cum bono, ac boni cum vero, constat ex significatione `dare in mulierem' quod sit conjugium; quod sit conjugium boni cum vero, et veri cum bono, est quia non aliud per conjugia in sensu spirituali intelligitur, et inde nec aliud per `conjugia' in Verbo. Per `filiam sacerdotis On' significatur verum boni, `filia' enim est affectio veri, et `sacerdos' est bonum, {1}'Josephus' autem est bonum veri in quo Divinum, quod idem est cum caelesti spiritualis; inde patet quod significetur conjugium veri cum bono, (c)ac boni cum vero. Quale hujus conjugii est quod significatur, sed quale hoc non potest amplius exponi quia quale quod fuit Domino in mundo non potest comprehendi, ne quidem ab angelis, solum aliqua idea umbratilis de eo formari (c)ex talibus quae in caelo sunt, ut a Maximo Homine, et a caelesti spiritualis quod ibi ex influxu Divini Domini; sed usque idea illa est sicut crassa umbra ad ipsam lucem, nam est communissima, ita vix aliquid respective. @1 per Josephum repraesentatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church