Arcana Coelestia (Potts) n. 5337

Previous Number Next Number See English 

5337. `Et exivit Joseph a coram Pharaone': quod significet cum ipsius esset naturale in communi, constat a significatione `exire' quod sit ipsius esse, de qua sequitur; ex repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, et `Pharaonis' quod sit naturale, de quibus supra; quod `exire' sit ipsius esse, vel suum esse, patet (m)ab illis quae praecedunt et quae sequuntur,(n) et quoque a sensu spirituali illius vocis, `exire' enim seu procedere in illo sensu, est se sistere praesentem coram alio {1} in forma ei accommodata, {2}ita se eundem modo in alia forma; in hoc sensu dicitur `exire' de Domino, apud Johannem, Jesus dixit de Se, Ego ex Deo exivi et venio, viii 42;

Pater amat vos, quod vos Me amastis et credidistis quod Ego a Deo exiverim: exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Dixerunt discipuli, {3} . . . credimus quod a Deo exiveris, xvi 27, 28, 30; Illi{4} cognoverunt vere quod a Deo exiverim, xvii 8;

[2] ut illustretur quid intelligitur per `exire' aut procedere, sint exempla: de vero dicitur quod exeat seu procedat ex bono quando verum est forma boni, seu quando verum est bonum in forma quam capere potest intellectus: de intellectu etiam dici potest quod exeat seu procedat ex voluntate quando intellectus est formata voluntas, seu quando est voluntas in forma {5}apperceptibili visui interno: similiter de cogitatione quae intellectus dici potest exire seu procedere, cum fit loquela, et de voluntate cum fit actio; cogitatio se induit alia forma cum fit loquela, sed usque est cogitatio quae ita edit aut procedit, verba enim et soni quae induuntur, non sunt nisi quam adjecta quae faciunt ut cogitatio appercipiatur accommodate: similiter voluntas fit alia forma cum fit actio, sed usque est voluntas quae in tali forma sistitur; {6}gestus et motus qui induuntur, non sunt nisi quam adjecta, quae faciunt ut voluntas appareat et {7} afficiat accommodate: de externo etiam homine dici potest quod exeat seu procedat ab interno, immo substantialiter, quia externus homo nihil aliud est quam internus formatus ita ut agat convenienter in mundo in quo est: {8}ex his constare potest quid `exire' seu `procedere' in sensu spirituali sit; quod nempe per exire {9}aut procedere cum praedicatur de Domino, sit Divinum formatum ut homo, ita accommodatum ad perceptionem credentium; utrumque tamen unum. @1 i sed$ @2 estque idem$ @3 i In hoc$ @4 i acceperunt et$ @5 perceptibili$ @6 ad gestus et ad motus, qui induuntur, nihil attenditur, nam illi sunt adjecta$ @7 i simul$ @8 inde$ @9 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church