5344. `Quae circumcirca illam, dedit in medio illius': quod significet quae prius in exteriore naturali recondit in interioribus interioris naturalis, constat ex significatione `circumcirca' quod sint quae extra, ita quae in exteriore naturali; et ex significatione `medii' quod sint quae intra, de qua n. 1074, 2940, 2973, ita quae in interiore naturali; quod `in medio illius' seu urbis sit in interioribus {1}interioris naturalis, est quia per `urbem' significantur interiora, n. 5297, 5342. Interiora interioris naturalis sunt illa ibi quae spiritualia vocantur, et spiritualia ibi sunt quae a luce caeli sunt, ex qua illuminantur illa ibi quae a luce mundi sunt, quae proprie naturalia dicuntur; in spiritualibus ibi recondita sunt vera bono adjuncta; [2] spiritualia ibi sunt quae correspondent societatibus angelicis quae in secundo caelo, cum hoc caelo communicat homo per reliquias; hoc caelum est quod aperitur cum homo regeneratur, et hoc caelum est quod clauditur cum homo non patitur se regenerari; reliquiae enim seu vera et bona in interioribus recondita non sunt aliud quam correspondentiae cum societatibus illius caeli. @1 naturalibus interioribus$