5346. `Usque quod cessavit ad numerandum quia nullus numerus': quod significet tale in quo caeleste a Divino, constare potest ex eo quod verum in quo caeleste a Divino, sit indefinitum, ita absque numero; tale verum fuerat solum Domino cum fuit in mundo, Qui per `Josephum' hic repraesentatur, et de Cujus Naturalis glorificatione in (t)supremo sensu hic agitur.