5349. `Antequam venit annus famis': quod significet quae per naturale, constat ex significatione `antequam venit annus famis' quod sit cum perstitit status multiplicationis veri a bono, qui status significatur per `annos abundantiae annonae', et sic ante statum desolationis qui significatur per `annos famis'; in priore statu quia multiplicatum est verum a bono in naturali, et sic natum caelesti spiritualis bonum et verum per naturale, idcirco per illa verba hoc consequens significatur.