Arcana Coelestia (Potts) n. 5352

Previous Number Next Number See English 

5352. `Quia oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei': quod significet remotionem post tentationes, constat ex significatione `oblivisci' quod sit remotio, de qua n. 5170, 5278; et ex significatione `laboris' quod sint pugnae, ita tentationes; inde est quod per `oblivisci fecit me Deus omnis laboris mei' significetur remotio post tentationes, nempe remotio malorum quae dolorem fecerunt; quod illa significentur, patet quoque ab illis quae de Josepho memorantur in terra Canaan apud fratres, et dein quae in Aegypto, {1}in terra Canaan quod conjectus in foveam, et venditus, in Aegypto quod serviverit, et in carcere per aliquot annos detentus fuerit, per quae quod tentationes significatae sint, prius ostensum est; et quod illa sint quae per laborem intelliguntur, patet. @1 quod nempe serviverit in domo Potipharis principis satellitum et quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church