5403. `Et dixit Jacob filiis suis': quod significet perceptionem de veris in communi, constat ex significatione `dicere' in historicis Verbi quod sit perceptio, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3509, 3395; et a significatione `filiorum' quod sint vera quae fidei, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, 4257; et quia fuerunt filii Jacobi, significantur vera in communi, nam per `duodecim filios Jacobi', sicut per duodecim tribus, significata sunt omnia fidei, ita vera in communi, videatur n. 2129, 2130, 3858, 3862, 3926, 3939, 4060.