Arcana Coelestia (Potts) n. 5417

Previous Number Next Number See English 

5417. `Et Joseph is dominator super terram': quod significet quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, regnaret in naturali ubi scientifica, constat a repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua n. 4286, 4963, 5249, 5307, 5331, 5332; caeleste spiritualis quod sit verum a Divino, videbitur infra; ex significatione `dominatoris' quod sit qui regnaret; et ex significatione `terrae', hic terrae Aegypti, quod sit mens naturalis, ita naturale, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; quod caeleste {1}spiritualis (t)regnaret in naturali ubi scientifica, videatur {2} n. (x)5313; {3}quod `Aegyptus' in sensu interno sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966. Quod caeleste spiritualis sit verum a Divino, est quia Internum Humanum Domini antequam plene glorificatum, quoniam fuit receptaculum Ipsius Divini, erat caeleste spiritualis, ita dicendum, quia aliis {4}vocibus seu cogitationis formis exprimi nequit; hoc receptaculum seu recipiens Divini, est idem cum vero ex Divino; quod `Josephus' sit verum illud, videatur n. 4723,4727. @1 spirituale I$ @2 i caput praecedens$ @3 Aegyptus enim in sensu interno est$ @4 vocum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church