Arcana Coelestia (Potts) n. 5428

Previous Number Next Number See English 

5428. `Et illi non agnoverunt eum': quod significet quod verum a Divino non appareret in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, constare potest ex illis quae mox praecedunt, cum enim per `agnovit Joseph fratres suos' significatur quod communia vera Ecclesiae caelesti spiritualis ex luce ejus apparerent, sequitur quod per `illi non agnoverunt eum' significetur quod caeleste spiritualis, seu verum a Divino, non appareret veris communibus Ecclesiae in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata. Quomodo hoc se habet, ab illis quae mox supra dicta sunt, quidem patet, sed quia est inter arcana, licet illustrare id per exempla; sit gloria caeli pro exemplo: qui e luce naturali non a luce caeli illuminata, quia absque medio, et magis si non correspondentia, cogitant de gloria caeli, non aliam ideam de illa quam qualem de gloria mundi habere possunt, sicut, dum revelationes propheticae imprimis Johannis in Apocalypsi legunt, quod ibi magnificentissima sint omnia; at cum eis dicitur quod gloria caeli excedat omnem magnificentiam mundi, adeo ut haec illi vix comparari queat, et quod tamen hoc non sit gloria caeli, sed quod gloria caeli sit Divinum quod elucet e singulis quae apparent ibi, ac Divinorum perceptio, et inde sapientia; {1}sed haec gloria est solum illis ibi qui magnificentiam illam respective ad sapientiam nihili faciunt, et omnem sapientiam Domino et {2}sibi prorsus nullam tribuunt: haec gloria caeli cum spectatur a luce naturali absque medio, et magis si non correspondentia, nullatenus agnoscitur. [2]Sit quoque pro exemplo potentia angelica: qui e luce naturali a luce caeli non illuminata quia absque medio, et magis si non correspondentia, cogitant de potentia angelica, cumprimis de {3}archangelorum quorum mentio fit in Verbo, non aliam ideam de ea habere possunt quam sicut de potentia potentium in mundo, quod nempe millenos et millenos habeant se minores quibus imperent, et quod eminentiae in caelo in tali imperio consistant; at cum illis dicitur quod quidem potentia angelica excedat omnem potentiam potentium in mundo, et quod {4}tanta sit ut unus inter minores angelos myriades infernalium abigere, ac in inferna sua detrudere queat, et quod inde quoque in Verbo potentiae, ut et dominatus, dicantur, sed usque minimus eorum (t)maximus est, hoc est, {5}qui omne potentiae a Domino et nihil ex se credit, vult et percipit, is maxime potens est; quapropter qui potentiae ibi sunt, omnem potentiam ex se plane aversantur; hoc quoque cum spectatur a luce naturali absque medio, et magis si non correspondentia, nec agnoscitur. [3]Sit adhuc pro exemplo: qui e naturali absque medio, et magis si non correspondentia, spectat liberum, non aliter scire potest quam quod liberum sit cogitare et velle ex se, et posse agere absque fraeno sicut cogitat et vult; quare etiam naturalis homo, ut habere possit omnia quae cogitat et vult, opulentissimus vult esse, utque agere possit omnia quae cogitat et vult, potentissimus vult esse, et tunc credit ille se in summo libero esse, (c)et inde in ipso felici; si autem illis {6}dicitur quod ipsum liberum, quod liberum caeleste vocatur, prorsus non tale sit,sed quod sit nihil velle ex se sed a Domino, immo nec cogitare ex se sed (c)a caelo, et inde quod prorsus in maerore sint et in dolore, si illis ex se cogitare et ex se velle permittitur, hoc non agnoscitur. Ex his aliquatenus patere potest quomodo se habet cum hoc quod verum a Divino non appareat in luce naturali nondum a luce caelesti illuminata, quae significantur per `quod fratres Josephi non agnoverint eum'. @1 et (x)quod omnia illis (? illa) sint iis$ @2 nullam sibi$ @3 archangelis$ @4 talis$ @5 qui minime ex se posse credit et percipit et vult, et maxime potens sit, et quod ex potentia sit, quae vocatur potentia angelica, hi enim omnem potentiam ex se, prorsus nihil faciunt ac aversantur, et quantum hoc faciunt, ac unice pro fine habent usum, hunc desiderant, et de hoc gaudent, tantum in potentia angelica sunt, et vice versa, quantum pro fine habent ipsam potentiam, ita se et dignitatem, tantum in nulla potentia sunt;$ @6 dicetur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church