543. Quidam desiderabant nosse quid gaudium caeleste, ideo concessum erat percipere intimum sui usque ad illum gradum ut non plus sustinere possent; sed usque non erat gaudium angelicum, vix erat sicut minimum angelicum, quod percipere per communicationem gaudii eorum datum; erat tam leve, ut quasi frigidiusculum, quod tamen vocabant caelestissimum, quia intimum eorum. Inde constabat, non solum quod gradus sint, sed etiam quod intimum unius vix accedat ad extimum aut medium alterius; tum quod cum aliquis intimum sui accipit, in gaudio suo caelesti sit, et quod adhuc interius non sustineat, eique dolorificum evadat.