Arcana Coelestia (Potts) n. 5469

Previous Number Next Number See English 

5469. `Profecto rei sumus nos super fratrem nostrum': quod significet quod in culpa sint quia abalienaverunt internum per non receptionem boni, constat ex significatione `{1}reus esse' quod sit in culpa esse, et in imputatione propter rejectionem boni et veri, de qua n. 3400; et ex repraesentatione `Josephi' qui hic est frater super quem rei, quod sit internum quod rejecerunt seu abalienaverunt; per `Josephum' enim et `Benjaminem' repraesentatur internum Ecclesiae, at per `decem reliquos filios Jacobi' externum ejus; `Rachel' enim, ex qua Josephus et Benjamin, est affectio veri interioris, et `Leah' affectio veri exterioris, n. 3758, 3782, 3793, 3819; [2]in hoc capite per `Josephum' repraesentatur caeleste spiritualis seu verum a Divino quod est internum, per `Benjamin' spirituale caelestis quod est medium procedens inde, et per `decem filios Jacobi reliquos' repraesentantur vera Ecclesiae externae, ita in naturali, ut pluries supra dictum; agitur etiam de conjunctione interni Ecclesiae cum externo ejus in communi et {2} particulari, unusquisque enim homo erit Ecclesia in particulari ut sit pars Ecclesiae communis; in supremo autem sensu agitur de Domino quomodo Ipse univerat Internum cum Externo in Humano Suo ut id Divinum faceret. @1 rei$ @2 i in $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church