548. Cum spiritibus qui e mundo recens venerunt, aliquoties locutus de statu vitae aeternae, quod nempe iis scire {x}intersit, quis Dominus regni, quale regimen, et quae regiminis forma; sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est quam scire, quis et qualis rex, quale regimen, et plura quae istius regni sunt; magis in hoc regno in quo in aeternum victuri: et dictum, quod Dominus solus non modo regat caelum sed etiam universum, nam qui regit unum reget alterum; tum quod regnum in quo nunc sunt, sit Homini; et quod hujus regni leges sint veritates aeternae, quae omnes fundantur in illa unica lege ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet; immo nunc adhuc magis si velint esse sicut angeli, quod amare debeant proximum plus quam semet. Cum haec audiverunt, nihil respondere poterant, quia in vita corporis tale quid audiverunt sed non crediderunt: mirati quod talis amor sit in caelo, et quod dabilis ut quisque amet proximum plus quam semet, cum tamen audiverunt quod amarent proximum sicut semet: sed informati quod omnia bona indefinite crescant in altera vita, et quod talis vita sit in corpore ut non ultra progredi possint quam amare proximum ut semet, quia in corporeis; at iis remotis, tunc amor magis purus fit, et tandem angelicus, qui est amare proximum plus quam semet. [3] Quod talis amor dabilis sit, constare potuit ex quorundam amore conjugiali, quod praetulerint mortem quam ut laederetur conjux: ex amore parentum erga liberos, quod mater potius famem patiatur quam ut videat infantem esurire; etiam apud aves et animalia: ut et ab amicitia sincera, quod pro amicis pericula subeant: etiam ex amicitia civili et simulata, quae aemulari vult sinceram, quod potiora offerant iis quibus bene volunt; et tale ore ferant tametsi non corde: demum ex natura amoris, quae talis est ut gaudium ejus sit inservire aliis, non sui sed ejus causa. Verum haec non potuerunt capere qui se prae aliis amabant; et qui lucri avidi in vita corporis fuerunt; omnium minime avari.