5482. `Et accepit ex illis Shimeonem': quod significet fidem voluntate, constat ex repraesentatione `Shimeonis' quod sit fides voluntate, de qua n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503; quod fides voluntate ab illis separata sit, est quia nondum aderat medium quod repraesentatur per `Benjaminem'; influit enim verum a Divino quod repraesentatur per `Josephum', per medium in bonum fidei, et per hoc in verum ejus, seu quod idem, in velle verum, et per hoc in intelligere verum, seu quod adhuc idem, in charitatem erga proximum, et per hanc in fidem; alia via influxus apud hominem qui regeneratus est, non datur, nec alia via influxus apud angelos; [2]se habet hoc comparative sicut influxus solis in subjecta telluris; dum ex semine producit illa ac renovat illa, tunc influit cum calore, ut fit tempore veris et aestatis, et simul {1}cum luce, et sic producit; per solam lucem nihil prorsus producit, ut patet a subjectis illis tempore hiemis; calor spiritualis est bonum amoris, et lux spiritualis est verum fidei; etiam calor spiritualis in subjectis regni animalis producit calorem vitalem, et lux spiritualis producit vitam inde. @1 per lucem$