5504. Vers. 29-34. Et venerunt ad Jacobum patrem suum, terram Canaan, et indicabant ei omnia obvenientia illis, dicendo, Locutus vir dominus terrae cum, nobis dura, et dedit nos sicut explorantes terram. Et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores. Duodecim nos fratres filii patris nostri, unus non est, et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan. Et dixit ad nos vir dominus terrae, In hoc sciam quod recti vos, fratrem vestrum unum manere facite mecum, et famem domorum vestrarum accipite, et ite. Et adducite fratrem vestrum minimum ad me, et sciam quod non exploratores vos, quod recti vos; fratrem vestrum dabo vobis, et terram negotiando pervagabimini. `Et venerunt' significat successivum reformationis: `ad Jacobum patrem suum' significat bonum veri naturalis: `terram Canaan' significat quod est Ecclesiae: `et indicabant ei omnia obvenientia illis' significat reflexionem ex bono veri illius super illa quae hactenus provisa: `dicendo' significat perceptionem: `locutus vir dominus terrae' significat caeleste spiritualis regnans in naturali: `cum nobis dura' significat non conjunctionem cum illo ob non correspondentiam: `et dedit nos sicut explorantes terram' significat quod animadverterit vera Ecclesiae fuisse ad captandum lucrum: `et diximus ad eum, Recti nos, non sumus exploratores' significat negativum quod in veris Ecclesiae {1} lucri causa: `duodecim nos fratres' significat omnia vera in uno complexu: `filii patris nostri' significat ex una origine: `unus non est' significat quod Divinum spirituale a quo, non appareat: `et minimus hodie cum patre nostro in terra Canaan {2}' significat quod ab ipso adjunctum sit bono spirituali: `et dixit ad nos vir dominus terrae' significat apperceptionem de caelesti spiritualis regnante in naturali: `In hoc sciam quod recti vos' significat quod velit si in veris non propter lucrum: `fratrem vestrum unum manere facite mecum' significat quod separaretur fides voluntate ab illis: `et famem domorum vestrarum accipite' significat ut prospiciant sibi interea in desolatione illa: `et ite' significat ut sic vivant: `et adducite fratrem vestrum minimum ad me' significat quod si medium, conjunctio: `et sciam quod non exploratores vos' significat quod tunc non amplius vera lucri causa: `quod recti vos' significat quod ita correspondentia: `fratrem vestrum dabo vobis' significat quod ita vera fient bona: `et terram negotiando pervagabimini' significat quod ita fructificabuntur vera ex bono et omnia cedent usui et lucro. @1 A o here$ @2 A I o here and 5517; cp above$