5514. `Duodecim nos fratres': quod significet omnia vera in uno complexu, constat ex significatione `duodecim' quod sint omnia, et cum praedicantur de filiis Jacobi, ut hic, aut {1} de duodecim tribubus ab illis nominatis, et quoque de duodecim apostolis, quod sint omnia fidei in uno complexu, de qua n. 577, 2089, 2129, 2130, 2553, 3272, 3488, 3858, 3862, 3913, 3926, 3939, 4060. @1 seu $