5525. `Quod recti vos': quod significet quod ita correspondentia, constat ex significatione `recti vos' quod sit quod in veris sint; `rectum' enim est verum, n. 5434, 5437; et quia tunc in veris sunt non lucri causa, cum correspondentia, ideo `recti vos' etiam hoc significat.