5540. `Super me erunt omnia {1}': quod significet quod sic destructum erit id quod est Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Jacobi' qui de se hoc {2} dicit, quod sit Ecclesia, de qua n. 5536; in Ecclesia cum non internum est quod repraesentatur per `Josephum', nec fides voluntate quae repraesentatur per `Shimeonem', et si aufertur medium conjungens quod repraesentatur per `Benjaminem', destructum est {3} id quod est Ecclesiae; haec sunt quae significantur per `super me erunt omnia'. @1 see p. 191, ft. I$ @2 haec$ @3 erit$