Arcana Coelestia (Potts) n. 5565

Previous Number Next Number See English 

5565. Sunt etiam qui ossa adhuc duriora referunt, sicut dentes, sed de illis non multum scire datum est; solum quod illi qui vix aliquid vitae spiritualis residuum habent, cum sistuntur videndi in luce caeli, non appareant in aliqua facie sed solum quoad dentes loco faciei; facies enim repraesentat interiora hominis, ita ejus spiritualia et caelestia, hoc est, illa quae sunt fidei et charitatis; qui itaque in vita corporis non aliquid vitae talis sibi comparaverant, illi taliter apparent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church