5577. `In terra': quod significet circa illa quae erant Ecclesiae, constat ex significatione `terrae' in Verbo quod sit Ecclesia, hic itaque quae sunt Ecclesiae, nam quae significant Ecclesiam, etiam significant illa quae sunt Ecclesiae, {1}haec enim faciunt illam; quod `terra' sit Ecclesia in Verbo, est quia terra Canaan fuit in qua ab antiquissimis temporibus fuerat Ecclesia; inde cum in Verbo nominatur terra, intelligitur terra Canaan, et cum haec, intelligitur Ecclesia; qui enim in spirituali mundo sunt, cum `terra' nominatur, non morantur in idea terrae sed in idea gentis quae ibi, nec in idea gentis sed in idea qualis illius gentis, proinde in idea Ecclesiae cum `terra' dicitur et per eam intelligitur terra Canaan. [2]Inde patet quantum hallucinantur qui credunt quod die ultimi judicii nova terra et novum caelum exstiturum, secundum prophetica in Veteri Testamento, et apud Johannem in Novo, ubi tamen per `novam terram' non aliud intelligitur quam nova Ecclesia externa, et per `novum caelum' nova Ecclesia interna; tum {2}qui credunt, ubi nominatur in Verbo `universa terra', quod aliud intelligatur quam Ecclesia; inde patet quam parum capiunt Verbum qui non sensum sanctiorem quam qui ex sola littera elucet, ei inesse putant. {3}Quod in terra Canaane fuerit Ecclesia ab antiquissimis temporibus, n. 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136: quod per `terram' in Verbo significetur Ecclesia, {4} n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 4447: {5} quod per `novum caelum et novam terram', nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 3355 fin., 4535. @1 nam haec$ @2 alibi cum$ @3 A places this reference after the next$ @4 i videatur$ @6 i et$