Arcana Coelestia (Potts) n. 5585

Previous Number Next Number See English 

5585. `Dicendo, Non videbitis facies meas': quod significet quod nulla commiseratio, constat a significatione `facierum', cum praedicantur de homine, quod sint interiora ejus, nempe affectiones et inde cogitationes, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102; at cum praedicantur de Domino, quod sit misericordia seu commiseratio, inde `non videre facies' est non misericordia seu nulla commiseratio; Dominus enim per `Josephum' hic in supremo sensu repraesentatur; non quod nulla commiseratio sit apud Dominum, est enim ipsa misericordia, sed cum non medium est quod conjungit, tunc apparet homini quasi nulla commiseratio in Domino; causa (x)est quia si non medium conjungens, nulla receptio boni est, et cum nulla receptio boni, est malum loco ejus; si homo tunc ad Dominum clamat, quia ex malo clamat, ita pro se contra omnes, {1} nulla auditio est; hoc apparet sicut nulla commiseratio. [2]Quod `facies Jehovae' seu Domini sit misericordia, constare potest ex Verbo; est enim facies Jehovae seu Domini in proprio sensu ipse amor Divinus, et quia est amor Divinus, est {2}misericordiae, nam haec ex amore est erga genus humanum in tantis miseriis constitutum. Quod `facies Jehovae' seu Domini sit Divinus Amor, constare potest ex facie Domini cum Dominus coram Petro, Jacobo et Johanne transformatus fuit, hoc est, cum illis Divinum Suum ostendit, tunc Facies Ipsius sicut sol splenduit, Matth. xvii 2;

quod `sol' sit Divinus Amor, ostensum videatur n. 30-38, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin., 4696; Ipsum Divinum Domini {3}nusquam apparuerat {4}in aliqua facie, sed Divinum Humanum Ipsius et per illud sicut in illo Divinus Amor, seu respective ad genus humanum, Divina Misericordia; haec nempe Divina Misericordia in Divino Humano vocatur `angelus facierum', apud Esaiam, Misericordias Jehovae memorare faciam; . . . retribuet eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, . . . et factus iis in Salvatorem; . . . et angelus facierum Ipsius salvavit eos; propter amorem Ipsius et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, lxiii 7-9;

`angelus' vocatur quia `angeli' in Verbo in sensu interno significant aliquid Domini, n. 1925, 2821, 4085, hic Ipsius misericordiam, quapropter dicitur `angelus facierum'. [3]Quod `facies Jehovae' seu Domini sit misericordia, et quoque pax et bonum, quia haec sunt misericordiae, constare etiam potest a sequentibus locis: {5} in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui. Elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. vi 25,26;

`lucere facere (x)facies' quod sit misereri, et `elevare facies' quod sit dare pacem, manifeste patet: apud Davidem, Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, lucere faciat facies Suas nobis, Ps. lxvii 2 (A.V. 1);

`facies' etiam hic pro misericordia: apud eundem, Deus reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. lxxx 4,8,20 (A.V. 3, 7, 19);

similiter: apud eundem, Libera me e manu hostium meorum, et persecutorum meorum; lucere fac facies Tuas super servum Tuum, Ps. xxxi 16, 17 (A.V. 15, 16):

pariter Ps. cxix 134, 135: apud Danielem, Audi Deus noster orationem servi Tui, et preces ejus, et lucere fac facies Tuas super sanctuarium quod desolatum est, (x)ix17;

`lucere facere facies' etiam pro misereri: apud Davidem, [4]Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super lucem facierum Tuarum, Ps. iv 7,8 (A.V. 6, 7);

`attollere lucem facierum' pro dare bonum ex misericordia: apud Hosheam, Quaerant facies Meas, cum angustia illis, mane quaerant Me, v 15:

apud Davidem, Quaerite facies Meas, . . . facies Tuas Jehovah quaero, Ps. xxvii 8,9:

apud eundem, Quaerite Jehovam, et robur Ipsius, quaerite facies Ipsius jugiter, Ps. cv 4;

`quaerere facies Jehovae' pro misericordiam Ipsius: apud eundem, Ego in justitia videbo facies Tuas, Ps. xvii 15: et apud Matthaeum, Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Mei, Qui in caelis est, xviii 10;

`videre facies Dei' pro frui pace et bono ex misericordia. [5]Oppositum autem est occultare seu abscondere ut et avertere facies, quae significant non misereri; ut apud Esaiam, In inundatione irae Meae, abscondi facies Meas momento a te, sed cum misericordia aeternitatis miserebor tui, liv 8;

`inundatio irae' pro tentatione in qua, quia Dominus apparet non misereri, dicitur `abscondi facies momento a te': apud Ezechielem, Avertam facies Meas ab illis, vii 22:

apud Davidem, Quousque Jehovah oblivisceris mei in aeternum? quousque occultabis facies Tuas a me? Ps. xiii 2 (A. V. 1): apud eundem, Ne abscondas facies Tuas a me, ne rejicias in ira servum Tuum, Ps. xxvii 8,9:

apud eundem, Quare Jehovah deseris animam meam? abscondis facies Tuas me? Ps. lxxxviii 15 (A.V. 14):

apud eundem, Festina, responde mihi Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne absconde facies Tuas a me, ut similis fiam descendentibus in foveam; fac me audire sub matuta misericordiam Tuam, Ps. cxliii 7,8:

et apud Mosen, Excandescet ira Mea contra populum hunc in die illo, ut deseram eos, et occultabo facies Meas ab illis, unde erit ad consumendum. . . . Ego occultando occultabo facies Meas in die illo, propter omne malum quod fecerunt, Deut. xxxi 17,18;

`excandescere ira' pro se avertere, n. 5034, et `occultare facies' pro non misereri. [6]Haec praedicantur de Jehovah seu Domino, tametsi Ille nusquam irascitur et nusquam avertit {6}seu occultat facies Suas, sed ex apparentia apud hominem qui est in malo, ita dicitur; homo enim qui est in malo, se avertit et sibi occultat facies Domini, hoc est, misericordiam Ipsius a se removet; quod mala apud hominem sint quae hoc faciunt, etiam ex {7} Verbo constare potest; ut apud Micham, Jehovah occultabit facies Suas ab illis in tempore illo, sicut mala reddiderunt opera sua, iii 4:

apud Ezechielem, Propterea quod praevaricati sunt in Me, ideo abscondi facies Meas ab illis: . . . juxta immunditiem eorum, et juxta praevaricationes eorum egi cum illis, et abscondi facies Meas ab illis, xxxix (x)23, 24;

imprimis apud Esaiam, Iniquitates vestrae sunt quae separant inter vos et inter Deum vestrum; et peccata vestra abscondere faciunt facies a vobis, lix 2; ex his et pluribus aliis locis patet sensus internus, qui passim exstat et quaerenti invenitur. @1 i quare$ @2 Misericordia$ @3 non$ @4 d in$ @5 i ut$ @6 et$ @7 i locis in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church