5609. {1} `Et spondebo pro illo': quod significet quod adjungetur interea sibi, constat ex significatione `spondere pro aliquo' quod sit esse pro illo, ut quoque patet a nunc sequentibus, imprimis ab illis quae Jehudah ad Josephum cap. seq. xliv vers. 32, 33, de sponsione sua locutus est; et quia `spondere' est esse pro illo, etiam est ut in via sit cum illo sibi adjunctus. @1 See p. 217, ft. 3.$