Arcana Coelestia (Potts) n. 5621

Previous Number Next Number See English 

5621. `Ceram et stacten': quod significet vera boni naturalis interioris, constat ex significatione `cerae' hic cerae aromaticae, quod sit verum boni, de qua sequitur; et ex significatione `stactes' quod quoque sit verum ex bono, de qua n. 4748; quod sint naturalis interioris, est quia aromata illa puriora sunt quam resina et mel, et ideo secundo loco nominantur, talia enim in Verbo recensentur secundum ordinem. Per `ceram' ibi non intelligitur cera vulgaris sed cera aromatica, quae sicut storax; haec cera per vocem qua exprimitur in lingua originali, significatur, etiam per eandem aroma; inde patet cur cera illa aromatica significat verum boni; omnia enim aromata quia suaveolentia, in sensu interno significant vera quae ex bono; {1}hoc constare potest ex eo quod vera quae ex bono in caelo percipiantur ita amoene, sicut suaveolentia in mundo; quapropter etiam cum perceptiones angelorum vertuntur in odores, quod saepe fit ex beneplacito Domini, tunc sicut fragrantiae ex aromatibus et ex floribus sentiuntur; inde est quod tura et suffimenta ex grate odoratis confecta fuerint et in usum sanctum adhibita, et inde quoque est quod aromatica immixta fuerint oleo unctionis; qui nescit quod talia trahant causam ex perceptivis in caelo, {2}opinari potest quod solum mandata fuerint ut gratum redderent cultum externum, sed tunc nihil de caelo, seu nihil sancti inesset, consequenter {3}talia cultus in se non Divinum haberent. Videantur quae prius de his ostensa sunt, nempe quod tura et suffimenta, tum fragrantia in oleo unctionis, fuerint repraesentativa spiritualium et caelestium, n. 4748; quod sphaerae fidei et amoris vertantur in odores gratos, et quod inde odores grati et suaveolentes, tum aromatici, significent vera fidei quae ex bono amoris, n. 1514, 1517-1519,4628.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church