5638. `Et steterunt coram Josepho': quod significet praesentiam caelestis spiritualis ibi, constat a significatione `stare coram aliquo' quod sit praesentia; et a repraesentatione `Josephi' quod sit caeleste spiritualis, de qua saepe prius; quod caeleste spiritualis praesens esset in utroque naturali, repraesentabatur per `Josephum' quod dominus factus super totam Aegyptum, hoc est, quod intelligitur per praesentiam caelestis spiritualis in interioribus scientificorum; scientifica enim sunt in naturali; de dominio caelestis super utrumque naturale videatur n. 5316, 53241 5326-5328, 5333, 5337, (x)5373, vera {1} quae {2}repraesentantur per decem filios Jacobi, sunt vera in naturali. @1 i enim$ @2 after Jacobi$