5642. `Et mactando macta et praepara': quod significet per bona naturalis exterioris, constat ex significatione `mactare' quod involvat {1}id quod mactabatur, nempe bovem, juvencum, hircum aut aliud pecus quod sint bona naturalis; quod `bos ac juvencus' sint bona naturalis, videatur n. 2180, 2566, 2781, 2830, hic bona naturalis exterioris quia per illa nunc primum ad conjunctionem introducebantur; nam quod `adduxit viros domum Josephi' significat introductionem primam in bonum quod a caelesti spiritualis, videatur infra n. 5645; quia `juvencus et bos' significabant bona naturalis, etiam omnis operatio significabat bonum illud, unum enim involvebat alterum. @1 idem cum juvenco aut bove, qui mactabantur$