5647. `Et timuerunt viri': quod significet retractionem, constat ex significatione `timere' quod hic sit retractio, nempe a conjunctione cum interno; timor {1} ex variis causis existit, prout ex periculis vitae, jacturae lucri, ut et honoris et famae, tum ne alicui servituti adducantur, et sic pereat liberum, et cum libero jucundum vitae; de hac re in his sequentibus agitur, timuerunt enim {2}ne adjungerentur interno, {3}et per id suum proprium {4} amitterent, et cum proprio suum liberum, et cum libero {5} jucundum vitae, nam hoc (c)a libero dependet; inde est quod per `timuerunt viri' significetur retractio, nempe ne {6}adjungantur. [2]Hic in antecessum paucis dicendum quomodo cum conjunctione illa, nempe cum conjunctione externi seu naturalis hominis cum interno seu spirituali, {7}se habet: externus seu naturalis homo a prima vitae aetate regnat, nec scit quod internus seu spiritualis homo sit; quapropter cum homo reformatur, et incipit fieri spiritualis seu internus a naturali seu externo, tunc primum rebellat naturale; docetur enim quod naturalis homo subjugandus sit, hoc est, omnes ejus concupiscentiae cum illis quae confirmant, exstirpandae, inde cum naturalis homo sibi relinquitur, cogitat quod sic prorsus pereat, nam non scit aliter quam quod naturale sit omne, et ignorat plane quod immensa et ineffabilia sint in spirituali; cumque naturalis homo sic cogitat, tunc retrahit se et non vult subjici spirituali; hoc nunc est quod hic per `timorem' significatur. @1 i enim$ @2 si$ @3 quod$ @4 i prorsus$ @5 i omne$ @6 conjungantur$ @7 A I have se also after quomodo$