5650. `Ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos': quod significet quod propter id sub potestatem absolutam redigerentur, constat a significatione `devolvere super aliquem' quod sit sistere illum in culpa; et a significatione `conjicere se super aliquem' quod sit redigere sub potestatem, hic absolutam, sequitur enim, `ad sumendum nos in servos, {1}et asinos nostros'. Haec se ita habent: antequam conjungitur naturalis homo spirituali, seu externus interno, relinquitur ei cogitare num velit ut concupiscentiae oriundae ex amore sui et mundi, et talia quibus illas defenderat, aboleantur, ac ut cedat imperium spirituali seu interno; tale relinquitur ei cogitare, {2} ut ex libero eligat quod libet; cum naturalis homo absque spirituali de {3}hoc cogitat, tunc rejicit illud, amat enim suas concupiscentias quia amat se et mundum, inde fit anxius et putat, si illae abolerentur quod non plus vitae ei superesset, nam in naturali seu externo homine ponit omne; vel putat quod postea (x)ex se nihil poterit, et quod omnia quae cogitabit, quae volet et quae aget, per caelum {4}influent, ita quod sui juris non erit amplius; cum naturalis homo sibi relictus in hoc statu est, retrahit se et resistit; at cum aliquid lucis per caelum a Domino influit in ejus naturale, incipit is aliter cogitare, nempe quod praestet ut spiritualis homo dominium habeat, nam sic potest cogitare bonum et velle bonum, et sic potest in caelum venire, non autem si naturalis homo dominaturus; et cum cogitat quod omnes angeli in universo caelo tales sint, et quod inde illi in ineffabili gaudio sint, tunc pugnat cum naturali homine et tandem vult spirituali subordinari; in hoc statu ponitur homo qui regenerandus, ex causa ut {5}in libero se possit vertere quo velit, et quantum se {6}in libero vertit ad hoc, tantum regeneratur. Illa et haec sunt de quibus in sensu interno hic agitur. @1 I o et here only$ @2 i propter$ @3 his$ @4 influet A I$ @5 se ex libero$ @6 ex$