5670. `Et dedit pabulum asinis illorum': quod significet instructionem de bono, constat a significatione `dare pabulum' quod sit instruere in bono, per 'pabulum' enim significatur bonum verorum scientificorum, n. 3114; et per `dare pabulum' quod est pascere, significatur instruere in illo bono; quod `pascere' sit instruere, videatur n. 5201; per `asinos' significantur scientifica, n. 5492; inde patet quod per `dare pabulum asinis' significetur instructio de bono scientificorum: bonum scientificorum est jucundum ex veris scientificis; vera scientifica sunt communissima vera, quae apparent in luce naturali quae a luce mundi, sed ut appareant, nempe quod vera sint, erit influxus communis ab interno, n. 5668; hoc est illustratio a luce caeli.