Arcana Coelestia (Potts) n. 5694

Previous Number Next Number See English 

5694. `Et venit cubiculum et flevit ibi': quod significet in se non apparenter, constat ex significatione `venire cubiculum' quod sit in se ut non appareat. Formula sollemnis antiquis fuerat dicere `intrare in cubiculum', et quoque tunc `claudere ostium', cum intelligerent facere aliquid quod non appareret; derivata fuit {1} illa formula a significativis in Ecclesia Antiqua; per `domum' enim in sensu spirituali intelligebant hominem, n. 3128; {2} per `conclavia' et `cubicula' intelligebant interiora hominis; inde `venire seu intrare in cubiculum' significabat in se, consequenter ut non appareat; et quia `intrare cubiculum' significativum fuit, ideo in Verbo passim ita dicitur; ut apud Esaiam, Abi, popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam tuam post te; occulta te sicut parum momenti, usque dum {3}transeat ira, xxvi 20;

quod `intrare in cubicula' non ibi sit intrare in cubicula, manifeste constat, sed se in occulto tenere, et in se: [2]apud Ezechielem, Dixit ad me, Num vidisti, fili hominis, quae seniores domus Israelis facientes in tenebris, vir in conclavibus imaginis suae? dicentes enim, Non Jehovah videns nos, viii 12;

`facere in tenebris, vir in conclavibus imaginis suae' pro intus in se, in cogitationibus; interiora cogitationis et affectionis eorum{4} {5}repraesentata erant prophetae per `conclavia', et vocata `conclavia imaginis': [3]apud Mosen, Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, tam juvenem quam virginem, lactentem cum viro senii, Deut. xxxii 25;

`gladius' pro vastatione veri et punitione falsi, n. 2799; `ex conclavibus terror' pro {6} interioribus hominis; quod `conclavia' ibi non sint conclavia quae intelliguntur, etiam patet: [4]apud Davidem, Qui irrigat montes e conclavibus sit is, Ps. civ 13;

irrigare montes in sensu spirituali est benedicere illis qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt; quod `mons' sit caeleste amoris, videatur n. 795, 1430, 4210, inde `ex conclavibus suis' est ex interioribus caeli: apud Lucam, Quaecumque in tenebris dixeritis, in luce audientur; et quod in aurem locuti fueritis in cubiculis, praedicabitur super tectis, xii 3;

`cubicula' etiam ibi pro interioribus hominis, nempe {7}quod cogitaverat, {7}quod intenderat, et {7}quod molitus est: apud Matthaeum, Quando oraveris, intrato in cubiculum tuum, et claudens ostium tuum, et ora in occulto, vi 6;

`intrare in cubiculum et orare' pro non apparenter; hoc {8}enim a repraesentativo dictum est. @1 enim$ @2 i ita$ @3 so A, also 7353, 8989; I has transit$ @4 i qualia essent$ @5 A I repraesentatum erat$ @6 i ex$ @7 quid. . .quid. . .quid$ @8 quoque ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church