Arcana Coelestia (Potts) n. 5712

Previous Number Next Number See English 

5712. Haec dicta sunt ut sciatur quod etiam morbi correspondentiam habeant cum mundo spirituali; non correspondentiam cum caelo, {1}quod est Maximus Homo, sed cum illis qui in opposito sunt, ita cum illis qui in infernis; per mundum spiritualem in universali sensu intelligitur et caelum et infernum, homo enim cum moritur, transit e mundo naturali in mundum spiritualem. Quod morbi correspondentiam habeant cum illis, est quia morbi correspondent cupiditatibus et passionibus animi, hae quoque sunt origines illorum; origines enim morborum in communi sunt intemperantiae, luxuriae varii generis, voluptates mere corporeae, tum quoque invidiae, odia, vindictae, lasciviae et similia, quae interiora hominis destruunt, quibus destructis exteriora patiuntur et in morbum trahunt hominem, et sic in mortem; quod mors homini sit ex malis, seu propter peccatum, notum est in Ecclesia, ita quoque morbi, nam hi sunt mortis. Ex his constare potest quod etiam morbi correspondentiam habeant cum mundo spirituali, sed cum immundis ibi, nam morbi in se immundi sunt, scaturiunt enim ab immundis, ut supra dictum. @1 qui$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church