Arcana Coelestia (Potts) n. 5717

Previous Number Next Number See English 

5717. Sunt quidam qui non solum viscosissima cerebri quae excrementitia ejus sunt, referunt, sed etiam sciunt inficere illa quasi venenis; tales cum alluunt, irruunt intra cranium et inde per continuum usque in medullam spinalem; hoc sentire non possunt illi quibus interiora non aperta sunt; mihi dabatur manifeste sentire illapsum, et quoque conatum, nempe interimendi, sed incassum quia tutus a Domino; intendebant omnem facultatem intellectualem mihi auferre, sensi manifeste operationem eorum et quoque inde dolorem, qui tamen mox cessabat; postea cum illis locutus sum, et coacti sunt fateri unde essent; narrabant se vivere in obscuris silvis ubi non audent quicquam sociis inferre, quoniam tunc licet sociis immaniter illos tractare; ita tenentur in vinculis; sunt deformes, facie ferina, hirsuti. [2]Dictum mihi quod tales fuerint qui olim integros exercitus necarunt, sicut legitur in Verbo; irruerunt enim in cameras cerebri cujusvis, et intulerunt terrorem, una cum tali insania ut unus necaret alterum; tales hodie intra infernum suum clausi tenentur nec emittuntur. Referunt etiam tubera lethalia capitis intra cranium (m)Dictum quod irruant intra cranium et inde per continuum usque in medullam spinalem, sed sciendum quod apparentia sit quod ipsi spiritus irruant; feruntur extra per viam quae in corpore illis spatiis correspondet, quod sentitur sicut illapsus foret intra; correspondentia hoc facit; inde operatio eorum facile derivatur in hominem ad quem determinatur.(n)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church