Arcana Coelestia (Potts) n. 5721

Previous Number Next Number See English 

5721. Omnium contumacissimi sunt qui in vita in mundo apparuerunt justi prae aliis, et {1}simul constituti in dignitate, inde ex utroque illis auctoritas et quoque gravitas, et tamen nihil crediderunt et vixerunt solam vitam amoris sui, odio intestino et vindicta accensi contra omnes qui (t)illis non faverunt et qui illos non coluerunt, et magis qui illis (t)aliquo modo se opposuerunt; si apud hos aliquem naevum detexerunt, ex eo enorme malum fecerunt ac diffamarunt, etiamsi inter cives optimos fuisset. [2]Tales in altera vita loquuntur sicut in mundo, nempe ex auctoritate et graviter, {2}et sicut ex justo, unde plures putant quod prae aliis credendi; sed sunt malitiosissimi; cum applicantur homini {3}, inducunt magnum dolorem per taedium quod insufflant et augent continue usque ad summam impatientiam, quod inducit talem infirmitatem animo et inde corpori, ut homo vix se levare e lecto possit: hoc mihi ostensum per id quod cum adessent, talis infirmitas me occuparet, quae tamen cessabat secundum gradum quo removebantur. [3] Utuntur plure arte taedium et inde infirmum infundendi, imprimis per vituperationes et diffamationes {4}inter se et suos, quarum communem sphaeram injiciunt. Illi cum ratiocinantur intra conclavia de cultu Divino, de fide, et vita aeterna, illa prorsus rejiciunt, et hoc faciunt sicut ex sapientia prae aliis. {5}In altera vita volunt audiri diaboli, modo liceat eis imperare infernis, et sic ex imperio, ut credunt, agere contra Divinum. Intus sunt spurci, quia prae aliis in amore sui et inde in odio et vindicta, inque crudelitate contra omnes qui illos non colunt. Puniuntur graviter, quod etiam audivi, usque dum desistunt seducere alios per speciem justi; [4] cum species illa iis adimitur, tunc alio tono loquuntur; postea rejiciuntur e mundo spirituum, et tunc versus sinistrum, et dejiciuntur ibi in infernum profunde; id infernum est versus sinistrum ad mediam distantiam. @1 inde in autoritate$ @2 sicut qui in justo et in auctoritate, inde $ @3 i qui in vero et bono$ @4 quas non sed illarum$ @5 volunt etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church