573. Quod 'Jehovah dixit, Non arguet spiritus Meus hominem in perpetuum' significet quod homo non ita amplius duceretur, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; ex illis quae praecedunt, quod tales facti per immersionem doctrinalium seu veritatum fidei in cupiditates ut non amplius potuissent redargui seu scire quid malum; omne perceptivum veri et boni erat per persuasiones exstinctum, id solum credentes verum quod persuasionibus eorum conforme: ex illis quae sequuntur, quod aliter homo Ecclesiae factus post diluvium, apud quem loco perceptionis successit conscientia per quam redargui posset; quare per 'redargutionem a spiritu Jehovae' significatur dictamen internum, perceptio vel conscientia, et per 'spiritum Jehovae' influxus veri et boni, ut quoque apud Esaiam, Non in aeternum litigabo, non in perpetuum succensebo, quia spiritus a coram Me obrueret; et animas Ego feci, lvii 16.