Arcana Coelestia (Potts) n. 5733

Previous Number Next Number See English 

5733. `Imple manticas virorum cibo': quod significet in naturale cum bono veri, constat ex significatione `manticae' quod sit exterius naturale, de qua n. 5497; et ex significatione `cibi' quod sit bonum veri, de qua n. 5340, 5342, 5410, 5426, 5487, 5582, 5588, 5655; ex his patet quod per `praecepit illi qui super domo sua, Imple manticas virorum cibo' significetur influxus a se in naturale cum bono veri. Quia saepius occurrit bonum veri, et boni verum, dicendum quae differentia: qui non novit quid caelestis Ecclesia est respective ad spiritualem Ecclesiam, is nequaquam scire potest differentiam; boni verum est Ecclesiae caelestis, et bonum veri est Ecclesiae spiritualis; {1}apud illos qui ab Ecclesia caelesti, implantatum fuit bonum in parte voluntaria {2}ubi propria sedes boni; ex bono illo, hoc est, per bonum {3}illud a Domino, habuerunt perceptionem veri, inde illis boni verum; {4}at apud illos qui ab Ecclesia spirituali, implantatur bonum in parte intellectuali per verum, nam omne verum est partis intellectualis, et per verum ducuntur ad bonum, nam facere verum est illis bonum, inde illis bonum veri; {5}haec proprie, at boni verum tametsi non proprie, etiam praedicatur de illis qui ab Ecclesia spirituali sunt; de qua re alibi. @1 Ecclesia enim caelestis quia bonum illis qui ab illa Ecclesia$ @2 inde illis bonum etiam ex proprio suo$ @3 id$ @4 Ecclesia autem spiritualis quia bonum illis qui ab illa Ecclesia$ @5 verbo bonum ex vero, seu bonum veri est Ecclesiae spiritualis, at bonum ex quo verum seu boni verum est Ecclesiae caelestis; (m) hoc in specie, at in communi etiam boni verum praedicari potest de Ecclesia spirituali(n)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church