5767. `Et descendere fecerunt quisque manticam suam terram': quod significet quod adduxerint illa quae in naturali usque ad sensualia, constat ex significatione `descendere facere' cum spectat illa quae sequuntur, quod sit adducere; ex significatione `manticae' quod sit exterius naturale, de qua n. 5497; et ex significatione `terrae' cum dicitur quod ad illam descendere fecerint, quod sit ultimum {1}et infimum, ita sensuale, sensuale enim est infimum et ultimum {2}, nam sensualia in limine posita sunt ad mundum {3}qui extra ambit; adducere ad sensualia est prorsus confirmare quod ita sit, nam tunc usque ad testem sensualem res deducitur. @1 seu$ @2 apud hominem$ @3 extra ambientem$