5771. `Et inventus scyphus in mantica Benjaminis': quod significet quod verum interius a caelesti apud medium, constat ex significatione `scyphi' quod sit verum interius, de qua n. 5736; ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit medium, de qua n. 5411, 5413, 5443; quod verum illud a caelesti apud medium, significatur per `quod scyphus jussu Josephi in mantica Benjaminis positus sit'. Haec et illa quomodo se habent, ab illis quae prius dicta sunt, liquet.