5776. `Domum Josephi': quod significet communicationem cum interno, constat a significatione `intrare domum' quod sit communicatio; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 5469. `Intrare domum' quod sit communicatio, est quia per `domum' significatur ipse homo, n. 3128, 5023, ita quod facit hominem, nempe ejus mens cum vero et bono {1}, n. 3538, 4973, 5023, quapropter cum dicitur `intrare domum', est intrare in ejus mentem, ita communicationem habere. @1 i ibi$