5799. `Quia sicut tu sicut Pharaoh': quod significet quod ei dominium super naturale, constat ex repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua n. 5160; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua prius; quod internum dominium habeat super naturale, repraesentatur per quod Josephus praefectus sit super omnem terram Aegypti, et quoque super totam domum Pharaonis, Gen. xli 40, 41.