580. Vers. 4. Nephilim fuerunt in terra in diebus istis, et quam maxime postquam intrabant filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis; hi viri fortes, qui a saeculo viri nominis. Per 'Nephilim' significantur qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera: 'quam maxime postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis et genuerunt eis' significat quod tunc, cum doctrinalia fidei immerserint suis cupiditatibus, et persuasiones falsi formaverint: 'viri fortes' vocantur ex amore sui; 'a saeculo viri nominis' significat quod prius quoque tales fuerint.